- CANITIES
- CANITIEScapitis corona est. Euripides apud Stobaeum, ἀοίδιμι δὲ ςτεφάνοις κάρα πολιὸν ςτεφανώσας, Canam vero coronis caput coronatum. Quomodo enim Lex, inquit Plut. εἰ πρεσβυτ. πολιτευτ. diadema et coronam, sic Canitiem natura honoratum praecipuae dignitatis symbolum imponit. Hinc Plinius in Panegyr. capillum Traiani iam albescentem, vocat ornatum. Certe cum paulum abfuisset, quin is a Parthis vulneraretur, id ita accidit: Ipse quidem, ne agnoscererur, Imperatoriam praetextam abiecerat; verum illi, cum adverterent, πολιᾶς αὐτοῦ τὸ γαῦρον καὶ τὸ σεμνοπρεπὲς τȏυ προσώπου, hilarem illam et Principe dignam canitiem et vultus gravitatem, atque inde suspectarent illum esse, qui revera erat, in illum iacula contorserunt, Dio in Traiano. Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 1. c. 5. Ab homine ad alia translata vox. Sic Canities apud Plinium, l. 37. c. II. ubi de polia gemma, Polia canitiem quandam induit sardio, eandem rariorem nigro spartopolios, Graece est πολιὰ itidem, unde gemmae huic nomen: quae radicem vel fundum habet colore sardii vel sardae gemmae, i.e. rubrum, cui inducta est canities quaedam. Eandem porro canitiem, sed rariorem, non rubro, verum nigro inductam et impositam alia habet, ideoque ςπαρτοπόλιος appellatur, i. e. canis sparsa. Σπαρτοπολίους enim Graeci homines vocant, qui non penitus sunt canô capite, sed quibus intermixti cum nigris cani, qui habent aspersum canis caput. Iidem et ςπαρνοπόλιοι et μιξοπόλιοι, apud Hesychium, item ὀλιγοπόλιοι: nam ςπαρνὸς Graece rarum significat, sicut et ςπάνιος, quod utrumque ἀπὸ τȏυ ςπείρειν. Quae enim seruntur, hinc inde spargi solent, non in congeriem et acervum iactari. In personis Tragicis senex fuit, qui dicebatur λευκὸς, qui totus erat canus. Pollux, ὁ δὲ λευκὸς ἀνὴρ παῤ μὲν ἐςτὶ πολιὸς: at ςπαρτοπόλιος, mixtos habebat nigros canis. Sed et duriorem canitiem quidam legunt apud Plinium, h. e. τὴν σκληροτέραν, ut quae funiculis, h. e. ςπάρτοις, quam pilis, esset similior. Sic σκληρίτριχας Graeci vocant, quibus mollis ac tenuis capillus non est, sed durus et crassus. Vertim ita falsus esset Plinius, uti docet Salmas. ad Solin. p. 767. Vide quoque infra, in vece Polia et Spartopolia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.